1. fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Judæi et qui in regione Judææ et pacem bonam

2. benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Jacob servorum suorum fidelium

3. et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente

4. adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem

5. exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo

6. et nunc hic sumus orantes pro vobis

7. regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno

8. portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes

9. et nunc frequentate dies scenophegiæ mensis casleu

10. anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem

11. de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus

12. ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos

13. nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ

14. ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus et ut acciperet pecunias multas dotis nomine

15. cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum

16. cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras projecerunt

17. per omnia benedictus Deus qui tradidit impios

18. facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia

19. nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus

20. cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam

21. et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita

22. utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur

23. orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Jonatha inchoante ceteris autem respondentibus

24. et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus

25. solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos

26. accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica

27. congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster

28. adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia

29. constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses

30. sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium

31. cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi

32. quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est

33. ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia

34. considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum

35. et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat

36. appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.