1. verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiæ prophetæ

2. adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum

3. quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt

4. in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israël ipsi et filii Juda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quærent

5. in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum fœdere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

6. grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui

7. omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ et expectationi patrum eorum Domino

8. recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges

9. quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua

10. et erit Chaldea in prædam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus

11. quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri

12. confusa est mater vestra nimis et adæquata pulveri quæ genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens

13. ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis ejus

14. præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis jaculis quia Domino peccavit

15. clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei

16. disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

17. grex dispersus Israël leones ejecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis

18. propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus sicut visitavi regem Assur

19. et reducam Israël ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus

20. in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero

21. super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi

22. vox belli in terra et contritio magna

23. quomodo confractus est et contritus est malleus universæ terræ quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus

24. inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti

25. aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa iræ suæ quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum

26. venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum

27. dissipate universos fortes ejus descendant in occisionem væ eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum

28. vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi ejus

29. adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël

30. idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa ait Dominus

31. ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuæ

32. et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus

33. hæc dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israël et filii Juda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos

34. redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis

35. gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus

36. gladius ad divinos ejus qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt

37. gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur

38. siccitas super aquas ejus erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur

39. propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem

40. sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas ejus ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis

41. ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ

42. arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon

43. audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutæ sunt manus ejus angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem

44. ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

45. propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum

46. a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est



Livros sugeridos


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.