1. verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis

2. quæ locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Juda et ad universos habitatores Hierusalem dicens

3. a tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis

4. et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis

5. cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a sæculo et usque in sæculum

6. et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos

7. et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum

8. propterea hæc dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea

9. ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas

10. perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsæ et vocem sponsi vocem molæ et lumen lucernæ

11. et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis

12. cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas

13. et adducam super terram illam omnia verba mea quæ locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quæcumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes

14. quia servierunt eis cum essent gentes multæ et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum

15. quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te

16. et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos

17. et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus

18. Hierusalem et civitatibus Judæ et regibus ejus et principibus ejus ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista

19. Pharaoni regi Ægypti et servis ejus et principibus ejus et omni populo ejus

20. et universis generaliter cunctis regibus terræ Ausitidis et cunctis regibus terræ Philisthim et Ascaloni et Gazæ et Accaroni et reliquiis Azoti

21. Idumeæ et Moab et filiis Ammon

22. et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terræ insularum qui sunt trans mare

23. et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam

24. et cunctis regibus Arabiæ et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto

25. et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Ælam et cunctis regibus Medorum

26. et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt et rex Sesach bibet post eos

27. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos

28. cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum bibentes bibetis

29. quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum

30. et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ

31. pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus

32. hæc dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ

33. et erunt interfecti Domini in die illa a summo terræ usque ad summum ejus non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terræ jacebunt

34. ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestræ et cadetis quasi vasa pretiosa

35. et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis

36. vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum

37. et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini

38. dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ et a facie iræ furoris Domini



Livros sugeridos


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.