1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

2. surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea

3. et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam

4. et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis ejus ut faceret

5. et factum est verbum Domini ad me dicens

6. numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israël ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israël

7. repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud

8. si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei

9. et subito loquar de gente et regno ut ædificem et ut plantem illud

10. si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei

11. nunc ergo dic viro Judæ et habitatoribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra

12. qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus

13. ideo hæc dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quæ fecit nimis virgo Israël

14. numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ et defluentes

15. quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis sæculi ut ambularent per eas in itinere non trito

16. ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui præterit per eam obstupescet et movebit caput suum

17. sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum

18. et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones ejus

19. adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum

20. numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis

21. propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduæ et viri earum interficiantur morte juvenes eorum confodiantur gladio in prœlio

22. audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis

23. tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.