1. fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

2. et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt

3. si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis

4. qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi

5. juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

6. quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

7. nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

8. tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat

9. et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos sed casu accidit

10. fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi

11. et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudinem anorum

12. ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

13. porro Bethsamitæ metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

14. et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

15. Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino

16. et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

17. hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum

18. et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quæ erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis

19. percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

20. et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis

21. miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.