1. ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi

2. cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi

3. adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt

4. et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant

5. et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et præcidit oram clamydis Saul silenter

6. post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

7. dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

8. et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere

9. surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

10. dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te

11. ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

12. quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam

13. judicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

14. sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

15. quem sequeris rex Israël quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum

16. sit Dominus judex et judicet inter me et te et videat et dijudicet causam meam et eruat me de manu tua

17. cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit

18. dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

19. et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me

20. quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

21. et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israël

22. jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei

23. et juravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca



Livros sugeridos


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.