1. et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam

2. tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

3. inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam

4. nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

5. egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

6. porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis lætitiæ et in sistris

7. et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

8. iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

9. non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

10. post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

11. et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo

12. et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

13. amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

14. in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

15. vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cœpit cavere eum

16. omnis autem Israël et Juda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

17. dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

18. ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis

19. factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor

20. dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

21. dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

22. et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi ejus diligunt te nunc ergo esto gener regis

23. et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

24. et renuntiaverunt servi Saul dicentes hujuscemodi verba locutus est David

25. dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum præputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

26. cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

27. et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

28. et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

29. et Saul magis cœpit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

30. et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis



Livros sugeridos


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.