1. et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini

2. hæc dicit Dominus exercituum recensui quæcumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto

3. nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa ejus non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum

4. præcepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Juda

5. cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente

6. dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech

7. percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quæ est e regione Ægypti

8. et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii

9. et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt

10. factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens

11. pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

12. cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et

13. dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini

14. dixitque Samuhel et quæ est hæc vox gregum quæ resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio

15. et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus

16. dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere

17. et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israël factus es unxitque te Dominus regem super Israël

18. et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum

19. quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini

20. et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci

21. tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis

22. et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum

23. quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriæ nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

24. dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obœdiens voci eorum

25. sed nunc porta quæso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum

26. et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël

27. et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii ejus quæ et scissa est

28. et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israël a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

29. porro Triumphator in Israël non parcet et pænitudine non flectetur neque enim homo est ut agat pænitentiam

30. at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum

31. reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum

32. dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors

33. et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis

34. abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath

35. et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suæ verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum pænitebat quod constituisset regem Saul super Israël



Livros sugeridos


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.