1. dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem

2. et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum

3. loquimini de me coram Domino et coram christo ejus utrum bovem cujusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cujusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

4. et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicujus quippiam

5. dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus ejus in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

6. et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Ægypti

7. nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris

8. quomodo ingressus est Jacob in Ægyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Ægypto et conlocavit eos in loco hoc

9. qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos

10. postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi

11. et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Jeptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter

12. videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis

13. nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

14. si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum

15. si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

16. sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro

17. numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem

18. et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

19. et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem

20. dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro

21. et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt

22. et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum

23. absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

24. igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit

25. quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis





“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina