1. fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen ejus Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

2. et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundæ Fenenna fueruntque Fenennæ filii Annæ autem non erant liberi

3. et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

4. venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennæ uxori suæ et cunctis filiis ejus et filiabus partes

5. Annæ autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam ejus

6. adfligebat quoque eam æmula ejus et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus

7. sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum

8. dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii

9. surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

10. cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter

11. et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitæ ejus et novacula non ascendet super caput ejus

12. factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os ejus

13. porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur æstimavit igitur eam Heli temulentam

14. dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades

15. respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

16. ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens

17. tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum

18. et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati

19. et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est ejus Dominus

20. et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen ejus Samuhel eo quod a Domino postulasset eum

21. ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum

22. et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi jugiter

23. et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte

24. et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

25. et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli

26. et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum

27. pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum

28. idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait



Livros sugeridos


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.