1. convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem

2. cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi

3. Deus autem dixit mihi non ædificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis

4. sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël

5. sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël

6. dixitque mihi Salomon filius tuus ædificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem

7. et firmabo regnum ejus usque in æternum si perseveraverit facere præcepta mea et judicia sicut et hodie

8. nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum

9. tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum

10. nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii confortare et perfice

11. dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis

12. necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum

13. divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini

14. aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate

15. sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit

16. aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas

17. ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit

18. altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubin extendentium alas et velantium arcam fœderis Domini

19. omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris

20. dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini

21. ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua



Livros sugeridos


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.