1. filii autem Israël secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et præfecti qui ministrabant regi juxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli præerant

2. primæ turmæ in primo mense Isboam præerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia

3. de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo

4. secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium

5. dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banajas filius Jojadæ sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia

6. ipse est Banajas fortissimus inter triginta et super triginta præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus

7. quartus mense quarto Asaël frater Joab et Zabadias filius ejus post eum et in turma ejus viginti quattuor milia

8. quintus mense quinto princeps Samaoth Jezarites et in turma ejus viginti quattuor milia

9. sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma ejus viginti quattuor milia

10. septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia

11. octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma ejus viginti quattuor milia

12. nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Jemini et in turma ejus viginti quattuor milia

13. decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma ejus viginti quattuor milia

14. undecimus mense undecimo Banajas Pharathonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia

15. duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma ejus viginti quattuor milia

16. porro tribubus præerant Israël Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha

17. Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc

18. Juda Heliu frater David Isachar Amri filius Michaël

19. Zabulonitis Jesmajas filius Abdiæ Nepthalitibus Jerimoth filius Ozihel

20. filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Johel filius Phadiæ

21. et dimidio tribus Manasse in Galaad Jaddo filius Zacchariæ Beniamin autem Jasihel filius Abner

22. Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israël

23. noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli

24. Joab filius Sarviæ cœperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israël et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David

25. super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus præsidebat Jonathan filius Oziæ

26. operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram præerat Ezri filius Chelub

27. vinearumque cultoribus Semejas Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites

28. nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Joas

29. porro armentis quæ pascebantur in Sarona præpositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli

30. super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Jadias Meronathites

31. super oves quoque Jaziz Agarenus omnes hii principes substantiæ regis David

32. Jonathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Jaihel filius Achamoni erant cum filiis regis

33. Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis

34. post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab



Livros sugeridos


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.