1. factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim

2. percuteretque Moab et fierent Moabitæ servi David offerentes ei munera

3. eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

4. cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

5. supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum

6. et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat

7. tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem

8. necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer æris plurimum de quo fecit Salomon mare æneum et columnas et vasa ænea

9. quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

10. misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

11. sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

12. Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

13. et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat

14. regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo

15. porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum et Josaphat filius Ahilud a commentariis

16. Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba

17. Banajas vero filius Jojada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.