1. et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde

2. et cogitabant tollere genus Jacob qui erant inter eos et cœperunt occidere de populo et persequi

3. et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

4. et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

5. et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

6. et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

7. et commisit cum eis prœlia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

8. et cepit Jazer civitatem et filias ejus et reversus est in Judæam

9. et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

10. et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

11. et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

12. nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

13. et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

14. et adhuc epistulæ legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba hæc

15. dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

16. ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

17. dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin

18. et reliquit Josepphum filium Zacchariæ et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Judæam ad custodiendum

19. et præcepit illi dicens præesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

20. et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Judæ autem octo milia in Galaditin

21. et abiit Simon in Galileam et commisit prœlia multa cum gentibus et contritæ sunt gentes a facie ejus et persecutus est eos usque ad portam

22. Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

23. et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quæ erant illis et adduxit in Judæam cum lætitia magna

24. et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

25. et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus in Galaditide

26. et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ

27. sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

28. et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

29. et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

30. et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

31. et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate

32. et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

33. et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

34. et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

35. et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni

36. inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

37. post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

38. et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

39. et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis

40. et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

41. si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

42. ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium

43. et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritæ sunt ante faciem eorum omnes gentes et projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

44. et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ

45. et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ

46. et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

47. et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Judas verbis pacificis

48. dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

49. et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

50. et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu ejus

51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos

52. et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan

53. et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda

54. et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

55. et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis

56. audivit Josepphus Zacchariæ filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prœlia quæ facta sunt

57. et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quæ in circuitu nostro sunt

58. et præcepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Jamniam

59. et exivit Gorgias de civitate et viri ejus obviam illi in pugnam

60. et fugati sunt Josepphus et Azarias usque in fines Judæ et ceciderunt illa die de populo Israël ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

61. quia non audierunt Judam et fratres ejus existimantes se fortiter facturos

62. ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israël

63. et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

64. et convenerunt ad eos fausta adclamantes

65. et exivit Judas et fratres ejus et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est et percussit Chebron et filias ejus et muros ejus et turres succendit in circuitu

66. et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

67. in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in prœlium

68. et declinavit Judas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Juda



Livros sugeridos


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.