1. anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem

2. et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se

3. et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam

4. et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus

5. et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum et fecit introitum in insulis maris

6. et dilatavit fines gentis suæ et obtinuit regionem

7. et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazaræ et Bethsuræ et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei

8. et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum

9. seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terræ tractabant et juvenes induebant se gloriam et stolas belli

10. civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ

11. fecit pacem super terram et lætatus est Israël lætitia magna

12. et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret

13. defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis

14. et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum

15. sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum

16. et auditum est Romæ quia defunctus est Jonathas et usque in Sparta et contristati sunt valde

17. ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea

18. scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus

19. et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatæ

20. Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Judæorum fratribus salutem

21. legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac lætitia et gavisi sumus in introitu eorum

22. et scripsimus quæ ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Jasonis filius legati Judæorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam

23. et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti

24. post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus

25. sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis ejus

26. restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion

27. octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel

28. in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt hæc quoniam frequenter facta sunt prœlia in regione nostra

29. Simon autem Matthathiæ filius ex filiis Jarib et fratres ejus dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suæ ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam

30. et congregavit Jonathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum

31. et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum

32. tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suæ et dedit eis stipendia

33. et munivit civitates Judææ et Bethsuram quæ erat in finibus Judææ ubi erant arma hostium antea et posuit illic præsidium viros judæos

34. et Joppen munivit quæ erat ad mare et Gazaram quæ est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Judæos et quæcumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis

35. et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum

36. et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati

37. et conlocavit in ea viros judæos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem

38. et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium

39. secundum hæc fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna

40. audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose

41. et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in æternum donec surgat propheta fidelis

42. et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia

43. et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro

44. et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quæ ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea

45. qui autem fecerit extra hæc aut irritum fecerit aliquid horum reus erit

46. et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista

47. et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Judæorum et sacerdotum et præesset omnibus

48. et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri

49. exemplum autem eorum ponere in ærario ut habeat Simon et filii ejus



Livros sugeridos


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.