1. his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Ægypti et pistor domino suo

2. iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis præerat alter pistoribus

3. misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Joseph

4. at custos carceris tradidit eos Joseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

5. videruntque ambo somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi

6. ad quos cum introisset Joseph mane et vidisset eos tristes

7. sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

8. qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Joseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

9. narravit prior præpositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

10. in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

11. calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

12. respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

13. post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras

14. tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

15. quia furto sublatus sum de terra Hebræorum et hic innocens in lacum missus sum

16. videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinæ super caput meum

17. et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

18. respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

19. post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

20. exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

21. restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

22. alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

23. et tamen succedentibus prosperis præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui



Livros sugeridos


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.