1. interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

2. Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

3. surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meæ et fuit socius itineris mei

4. dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quæ erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quæ est post urbem Sychem

5. cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

6. venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

7. ædificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

8. eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccæ et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

9. apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei

10. dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël

11. dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

12. terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

13. et recessit ab eo

14. ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

15. vocansque nomen loci Bethel

16. egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël

17. ob difficultatem partus periclitari cœpit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

18. egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ

19. mortua est ergo Raël et sepulta in via quæ ducit Efratham hæc est Bethleem

20. erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem

21. egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

22. cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Jacob duodecim

23. filii Liæ primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Judas et Isachar et Zabulon

24. filii Raël Joseph et Beniamin

25. filii Balæ ancillæ Rahelis Dan et Nepthalim

26. filii Zelphæ ancillæ Liæ Gad et Aser hii filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriæ

27. venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

28. et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

29. consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui



Livros sugeridos


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.