1. vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan

2. sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ ad domum Bathuel patrem matris tuæ et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui

3. Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

4. et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuæ quam pollicitus est avo tuo

5. cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccæ matris suæ

6. videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan

7. quodque obœdiens Jacob parentibus isset in Syriam

8. probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

9. ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Mæleth filiam Ismaël filii Abraham sororem Nabajoth

10. igitur egressus Jacob de Bersabee pergebat Haran

11. cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui jacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco

12. viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

13. et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo

14. eritque germen tuum quasi pulvis terræ dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ

15. et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quæ dixi

16. cumque evigilasset Jacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam

17. pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli

18. surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper

19. appellavitque nomen urbis Bethel quæ prius Luza vocabatur

20. vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

21. reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum

22. et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quæ dederis mihi decimas offeram tibi



Livros sugeridos


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.