1. dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

2. sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

3. et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum

4. et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ

5. dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti

6. extendit Aaron manum super aquas Ægypti et ascenderunt ranæ operueruntque terram Ægypti

7. fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Ægypti

8. vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

9. dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant

10. qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

11. et recedent ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt

12. egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

13. fecitque Dominus juxta verbum Mosi et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris

14. congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra

15. videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus

16. dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti

17. feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti

18. feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in jumentis

19. et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus

20. dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

21. quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint

22. faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscæ et scias quoniam ego Dominus in medio terræ

23. ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

24. fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus et in omnem terram Ægypti corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis

25. vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra

26. et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis lapidibus nos obruent

27. via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis

28. dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

29. et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino

30. egressusque Moses a Pharao oravit Dominum

31. qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem

32. et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.