1. respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

2. dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

3. ait proice eam in terram projecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

4. dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam ejus extendit et tenuit versaque est in virgam

5. ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob

6. dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

7. retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquæ

8. si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

9. quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

10. ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguæ sum

11. dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et cæcum nonne ego

12. perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

13. at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

14. iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur corde

15. loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

16. ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent

17. virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

18. abiit Moses et reversus est ad Jethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Jethro vade in pace

19. dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam

20. tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Ægyptum portans virgam Dei in manu sua

21. dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor ejus et non dimittet populum

22. dicesque ad eum hæc dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israël

23. dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

24. cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

25. tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit præputium filii sui tetigitque pedes ejus et ait sponsus sanguinum tu mihi es

26. et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

27. dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

28. narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quæ mandaverat

29. veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël

30. locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

31. et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt



Livros sugeridos


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.