1. de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut præcepit Dominus Mosi

2. fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

3. opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

4. duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

5. et balteum ex hisdem coloribus sicut præceperat Dominus Mosi

6. paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël

7. posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israël sicut præceperat Dominus Mosi

8. fecit et rationale opere polymito juxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

9. quadrangulum duplex mensuræ palmi

10. et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

11. in secundo carbunculus sapphyrus jaspis

12. in tertio ligyrius achates amethistus

13. in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

14. ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël singuli per nomina singulorum

15. fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

16. et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

17. e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

18. hæc et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

19. stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi

20. fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

21. et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

23. et tintinabula de auro mundissimo quæ posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicæ per gyrum

24. tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi

25. fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus

26. et mitras cum coronulis suis ex bysso

27. feminalia quoque linea byssina

28. cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut præcepit Dominus Mosi

29. fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

30. et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut præcepit Dominus Mosi

31. perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Mosi

32. et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

33. opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de janthinis pellibus

34. velum arcam vectes propitiatorium

35. mensam cum vasis et propositionis panibus

36. candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

37. altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

38. et tentorium in introitu tabernaculi

39. altare æneum retiaculum vectes et vasa ejus omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

40. tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quæ in ministerium tabernaculi et in tectum fœderis jussa sunt fieri

41. vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii ejus

42. obtulerunt filii Israël sicut præceperat Dominus

43. quæ postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.