1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda

3. et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

4. ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et ære

5. marmore et gemmis et diversitate lignorum

6. dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quæ præcepi tibi

7. tabernaculum fœderis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi

8. mensamque et vasa ejus candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

9. et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua

10. vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus ut fungantur officio suo in sacris

11. oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quæ præcepi tibi facient

12. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

13. loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos

14. custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui

15. sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur

16. custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum

17. inter me et filios Israël signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit

18. dedit quoque Mosi conpletis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei



Livros sugeridos


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.