1. egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ

2. quæ concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

3. cumque jam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis

4. stante procul sorore ejus et considerante eventum rei

5. ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

6. aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta ejus ait de infantibus Hebræorum est

7. cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum

8. respondit vade perrexit puella et vocavit matrem ejus

9. ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis

10. quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen ejus Mosi dicens quia de aqua tuli eum

11. in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis

12. cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Ægyptium abscondit sabulo

13. et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

14. qui respondit quis constituit te principem et judicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Ægyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

15. audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum

16. erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

17. supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

18. quæ cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

19. responderunt vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

20. at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

21. juravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam ejus

22. quæ peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

23. post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

24. et audivit gemitum eorum ac recordatus fœderis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Jacob

25. respexit filios Israël et cognovit eos



Livros sugeridos


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.