1. profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti

2. et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine

3. dixeruntque ad eos filii Israël utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

4. dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

5. die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

6. dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti

7. et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

8. et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

9. dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

10. cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

11. locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

12. audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

13. factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum

14. cumque operuisset superficiem terræ apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinæ super terram

15. quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

16. hic est sermo quem præcepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis

17. feceruntque ita filii Israël et collegerunt alius plus alius minus

18. et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt

19. dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

20. qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

21. colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

22. in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

23. qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

24. feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

25. dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

26. sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

27. venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

28. dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

29. videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

30. et sabbatizavit populus die septimo

31. appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle

32. dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti

33. dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

34. sicut præcepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

35. filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan

36. gomor autem decima pars est œphi



Livros sugeridos


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.