1. et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo

2. et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

3. introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

4. sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

5. quæ operiat superficiem terræ nec quicquam ejus appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris

6. et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Ægyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

7. dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Ægyptus

8. revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt

9. ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri

10. et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

11. non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis

12. dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini

13. extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas

14. quæ ascenderunt super universam terram Ægypti et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt

15. operueruntque universam superficiem terræ vastantes omnia devorata est igitur herba terræ et quicquid pomorum in arboribus fuit quæ grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ in cuncta Ægypto

16. quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

17. sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

18. egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum

19. qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam projecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti

20. et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël

21. dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant

22. extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus

23. nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israël lux erat

24. vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum

25. ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quæ offeramus Domino Deo nostro

26. cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus

27. induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos

28. dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris

29. respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam



Livros sugeridos


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.