1. intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina

2. dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis

3. ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro

4. traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem

5. respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cujus potentiæ ut hæc audeat facere

6. dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginæ ferre non sustinens

7. rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

8. qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me præsente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem ejus

9. dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo

10. suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit



Livros sugeridos


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.