1. his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset

2. dixeruntque pueri regis ac ministri ejus quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ

3. et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Ægæi eunuchi qui est præpositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria

4. et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri

5. erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini

6. qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat

7. qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam

8. cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum

9. quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret

10. quæ noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim præceperat ut de hac re omnino reticeret

11. qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electæ virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret

12. cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur

13. ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant

14. et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine

15. evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur

16. ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni ejus

17. et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi

18. et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem

19. cumque et secundo quærerentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis januam

20. necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum juxta mandatum ejus quicquid enim ille præcipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat

21. eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum

22. quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginæ Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat

23. quæsitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege



Livros sugeridos


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.