1. in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens

2. hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa

3. quis est in vobis de universo populo ejus sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quæ est in Judæa et ædificet domum Domini Dei Israël ipse est Deus qui est in Hierusalem

4. et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem

5. et surrexerunt principes patrum de Juda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ omnis cujus suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad ædificandum templum Domini quod erat in Hierusalem

6. universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in jumentis in supellectili exceptis his quæ sponte obtulerunt

7. rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui

8. protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Judæ

9. et hic est numerus eorum fialæ aureæ triginta fialæ argenteæ mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta

10. scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille

11. omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.