1. noli facere mala et non te adprehendent

2. discede ab iniquo et deficient mala abs te

3. non semines mala in sulcis iniuriæ et non metes ea in septuplum

4. noli quærere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris

5. non te justifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens

6. noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua

7. non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum

8. neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis

9. noli esse pusillanimis in anima tua

10. exorare et facere elemosynam non despicias

11. ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea

12. non inrideas hominem in amaritudine animæ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus

13. noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias

14. noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona

15. noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione

16. non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam

17. non te reputes in multitudine indisciplinatorum

18. memento iræ quoniam non tardabit

19. humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes

20. noli prævaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris

21. noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiæ illius super aurum

22. non lædas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam

23. servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum

24. pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te

25. filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum

26. filiæ tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas

27. trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam

28. mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde

29. honora patrem tuum et gemitus matris tuæ ne obliviscaris

30. memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi

31. in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica

32. in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros ejus non derelinquas

33. honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis

34. da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis

35. datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum

36. et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua

37. gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam

38. non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula

39. non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis

40. in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in æternum non peccabis



Livros sugeridos


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.