1. oratio Jesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum

2. confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi

3. et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguæ iniquæ et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor

4. et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui a rugientibus paratis ad escam

5. de manibus quærentium animam meam et de portis tribulationis quæ circumdederunt me

6. a pressura flammæ quæ circumdedit me et in medio ignis non sum æstuatus

7. de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta

8. laudavit usque ad mortem anima mea Dominum

9. et vita mea adpropinquans erat infero deorsum

10. circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat

11. memoratus sum misericordiæ tuæ Domine et operationis tuæ quæ a sæculo sunt

12. quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium

13. exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum



Livros sugeridos


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.