1. dilectus a Deo et hominibus Moses cujus memoria in benedictione est

2. similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit

3. glorificavit illum in conspectu regum et jussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam

4. in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne

5. audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem

6. et dedit illi coram præcepta legem vitæ et disciplinæ docere Jacob testamentum et judicia sua Israël

7. excelsum fecit Aaron fratrem ejus et similem sibi de tribu Levi

8. statuit ei testamentum æternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria

9. et circumcinxit illum zonam gloriæ induit illum stolam gloriæ et coronavit illum in vasis virtutis

10. circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro

11. dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ

12. stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis judicio et veritate præditi

13. torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israël

14. coronam auream supra mitram ejus expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata

15. sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem

16. non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes ejus per omne tempus

17. sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie

18. conplevit Moses manus ejus et unxit illum oleo sancto

19. factum est illi in testamentum æternum et semini ejus sicut dies cæli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo

20. ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo

21. dedit illi in præceptis suis potestatem in testamentis judiciorum docere Jacob testimonia et in lege sua lucem dare Israël

22. quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam

23. vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiæ

24. fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis

25. et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terræ divisit illi

26. panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quæ dedit ipsi et semini ejus

27. ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars ejus est et hereditas

28. et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini

29. et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animæ suæ placuit de Israël

30. ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suæ ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in æternum

31. et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda hereditas ipsi et semini ejus ut daret sapientiam in cor nostrum judicare gentem suam in justitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum æternam fecit



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.