1. non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas

2. de lege Altissimi et testamento et de judicio justificare impium

3. de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum

4. de æqualitate stateræ et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum

5. de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare

6. super mulierem nequam bonum est signum

7. ubi manus multæ sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe

8. de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui judicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum

9. filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo ejus auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat

10. nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur

11. super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi

12. omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari

13. de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri

14. melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium

15. memor ero igitur operum Domini et quæ vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera ejus

16. sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus ejus

17. nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua

18. abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit

19. cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum ævi adnuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt revelans vestigia occultorum

20. non præterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo

21. magnalia sapientiæ suæ decoravit qui est ante sæculum et usque in sæculum neque adiectum est

22. neque minuitur et non eget alicujus consilio

23. quam desiderabilia omnia opera ejus et tamquam scintillam quam est considerare

24. omnia hæc vivent et manent in sæculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei

25. omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse

26. uniuscujusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam ejus



Livros sugeridos


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.