1. sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

2. narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

3. occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

4. in medio magnatorum ministrabit et in conspectu præsidis apparebit

5. in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

6. cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

7. aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

8. si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiæ replebit illum

9. et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ et in oratione confitebitur Domino

10. ipse diriget consilium ejus et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

11. ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ et in lege testamenti Domini gloriabitur

12. conlaudabunt multi sapientiam ejus et usque in sæculum non delebitur

13. non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generationem

14. sapientiam ejus enarrabunt gentes et laudem ejus nuntiabit ecclesia

15. si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

16. adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

17. in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

18. quasi libanus odorem suavitatis habete

19. florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

20. date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

21. opera Domini universa bona valde

22. in verbo ejus stetit aqua sicut congeries et in sermone oris ejus sicut exceptoria aquarum

23. quoniam in præcepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

24. opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis ejus

25. a sæculo usque in sæculum respicit et nihil est mirabile in conspectu ejus

26. non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quærentur

27. benedictio illius quasi fluvius inundavit

28. et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hereditabit

29. quomodo convertit aquas et siccata est terra et viæ illius viis illorum directæ sunt sic peccatoribus offensiones in ira ejus

30. bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

31. initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum

32. hæc omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

33. sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

34. in tempore consummationis effundent virtutem et furorem ejus qui fecit illos confundent

35. ignis grando famis et mors omnia hæc ad vindictam creata sunt

36. bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

37. in mandatis ejus epulabuntur et super terram in necessitatem præparabuntur et in temporibus suis non præterient verbum

38. propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

39. omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

40. non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

41. et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.