1. vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum

2. cogitatus præsentiæ avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam

3. laboravit dives in congregatione substantiæ et in requie sua replebitur bonorum suorum

4. laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit

5. qui aurum diligit non justificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea

6. multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum

7. lignum offensionis est aurum sacrificantium væ illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo

8. beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris

9. quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua

10. quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria æterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit

11. ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum

12. de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior

13. non dicas simulata sunt quæ super illa sunt

14. memento quoniam malum oculus nequa

15. nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit

16. ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas

17. nec conprimaris in convivio

18. intellege proximi tui ex te ipso

19. utere quasi homo frugi quæ tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis

20. cessa prior causa disciplinæ et noli nimius esse ne forte offendas

21. et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere

22. quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem

23. vigilia et cholera et tortura viro infrunito

24. somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur

25. et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates

26. audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba

27. in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi

28. splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele

29. in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiæ illius verum est

30. diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum

31. ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum

32. æquavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius

33. quæ est vita quæ minuitur vino

34. quid defraudat vitam mors

35. vinum in jucunditate creatum est non in ebrietate ab initio

36. exultatio animæ et cordis vinum moderate potatum

37. sanitas est et corpori et animæ

38. vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit

39. amaritudo animæ vinum multum potatum

40. ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera

41. in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in jucunditate illius

42. verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo



Livros sugeridos


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.