1. de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut lætetur in novissimo suo

2. qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur

3. qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo

4. mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se

5. in vita ipsius vidit et lætatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis

6. reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam

7. pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus

8. equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit præceps

9. lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te

10. non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui

11. non des illi potestatem in juventute et ne despicias cogitatus illius

12. curva cervicem ejus in juventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animæ

13. doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas

14. melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia

15. salus animæ in sanctitate justitiæ et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus

16. non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium

17. melior est mors quam vita amara et requies æterna quam languor perseverans

18. bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositæ sepulchro

19. quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur

20. sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis

21. videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans

22. tristitiam non des animæ tuæ et non adfligas temet ipsum in consilio tuo

23. jucunditas cordis hæc est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas

24. miserere animæ tuæ placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate ejus et tristitiam longe expelle a te

25. multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa

26. zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus

27. splendidum cor bonum in epulis epulæ enim illius diligenter fiunt



Livros sugeridos


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.