1. filii sapientiæ ecclesia justorum et natio illorum obaudientia et dilectio

2. judicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis

3. Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios

4. qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur

5. et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam

6. qui honorat patrem jucundabitur in filiis

7. qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri

8. qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt

9. in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum

10. ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet

11. benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta

12. ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio

13. gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore

14. fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius

15. et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione

16. nam pro peccato matris restituetur tibi bonum

17. et iniustitia ædificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata

18. quam malæ famæ est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem

19. fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris

20. quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam

21. quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur

22. altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quæ præcepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus

23. non est enim tibi necessarium ea quæ abscondita sunt videre oculis tuis

24. in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus ejus non eris curiosus

25. plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi

26. multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum

27. cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit

28. cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur

29. cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum

30. synagogæ superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur

31. cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam

32. sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus justitiæ successus habebit

33. ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis

34. et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum



Livros sugeridos


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.