1. fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur

2. quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te

3. dentes leonis dentes ejus interficientes animas hominum

4. quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagæ illius non est sanitas

5. cataplectatio et iniuriæ adnullabunt substantiam sic substantia superbiæ eradicabitur

6. deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus veniet et judicium festinato adveniet illi

7. qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum

8. notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso

9. qui ædificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme

10. stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis

11. via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebræ et pœna

12. qui custodit justitiam continebit sensum ejus

13. consummatio timoris Dei sapientia et sensus

14. non erudietur qui non est sapiens in bono

15. est autem insipientia quæ abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo

16. scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitæ permanet

17. cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit

18. verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum

19. narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia

20. os prudentis quæritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis

21. tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba

22. conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram

23. fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit

24. ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro

25. pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis

26. stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit

27. stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia

28. labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur

29. et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum

30. dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam

31. susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur



Livros sugeridos


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.