1. fili accedens servituti Dei sta in justitia et timore et præpara animam tuam ad temptationem

2. deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis

3. sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua

4. omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam

5. quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis

6. crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce

7. metuentes Deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis

8. qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra

9. qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia

10. qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra

11. respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est

12. permansit in mandatis ejus et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum

13. quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate

14. væ duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis

15. væ dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo

16. væ his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas

17. et quid facietis cum inspicere cœperit Deus

18. qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius

19. qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius

20. qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas

21. qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

22. dicentes si pænitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum

23. secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.