1. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante ævum

2. harenam maris et pluviæ guttas et dies sæculi quis dinumeravit altitudinem cæli et latitudinem terræ et profundum abyssi quis mensus est

3. sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit

4. prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiæ ab ævo

5. fons sapientiæ verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata æterna

6. radix sapientiæ cui revelata est et astutias illius quis agnovit

7. disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit

8. unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus

9. ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est

10. et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et præbuit illam diligentibus se

11. timor Domini gloria et gloriatio et lætitia et corona exultationis

12. timor Domini delectabit cor et dabit lætitiam et gaudium in longitudine dierum

13. timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suæ benedicetur

14. dilectio Dei honorabilis sapientia

15. quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum

16. initium sapientiæ timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur

17. timor Domini scientiæ religiositas

18. religiositas custodiet et justificabit cor jucunditatem atque gaudium dabit

19. timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur

20. plenitudo sapientiæ timere Deum et plenitudo a fructibus illius

21. omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius

22. corona sapientiæ timor Domini repollens pacem et salutis fructum

23. et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei

24. scientiam et intellectum prudentiæ sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat

25. radix sapientiæ est timere Dominum rami enim illius longevi

26. in thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas execratio autem peccatoribus sapientia

27. timor Dei expellit peccatum

28. nam qui sine timore est non poterit justificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est

29. usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis

30. bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius

31. []

32. []

33. concupiscens sapientiam conserva justitiam et Deus præbebit illam tibi

34. sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi

35. fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius

36. non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde

37. ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis

38. adtende in illis ne forte cadas et adducas animæ tuæ inhonorationem

39. et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogæ elidat te

40. quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia



Livros sugeridos


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.