1. vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

2. Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb

3. non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpræsentiarum sumus et vivimus

4. facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis

5. ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba ejus timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

6. ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis

7. non habebis deos alienos in conspectu meo

8. non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra

9. non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus æmulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me

10. et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus præcepta mea

11. non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit

12. observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus

13. sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

14. septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

15. memento quod et ipse servieris in Ægypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati

16. honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

17. non occides

18. neque mœchaberis

19. furtumque non facies

20. nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

21. non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt

22. hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

23. vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu atque dixistis

24. ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo

25. cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

26. quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere

27. tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea

28. quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti

29. quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

30. vade et dic eis revertimini in tentoria vestra

31. tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cærimonias atque judicia quæ docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

32. custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

33. sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ



Livros sugeridos


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.