1. exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuæ et indue te decore et honore ejus quæ a Deo tibi est in sempiterna gloriæ

2. circumdato te deploide a Deo justitiæ et inpone mitram capiti tuo honoris Æterni

3. Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est

4. nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax justitiæ et Honor pietatis

5. exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

6. exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni

7. constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei

8. obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei

9. adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso



Livros sugeridos


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.