1. et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiæ filii Sedei filii Helchiæ in Babylonia

2. in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni

3. et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joachim regis Juda et ad aures universi populi venientis ad librum

4. et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi

5. qui audientes plorabant et jejunabant et orabant in conspectu Domini

6. et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscujusque manus

7. et miserunt in Hierusalem ad Joachim filium Helchiæ filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem

8. cum acciperet vasa templi Domini quæ ablata fuerant de templo revocare in terram Juda decima die illius sivan vasa argentea quæ fecit Sedechias filius Josiæ rex Juda

9. posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Jechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terræ ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam

10. et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri

11. et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram

12. et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum

13. et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem

14. et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno

15. et dicetis Domino Deo nostro justitia nobis autem confusio faciei nostræ sicut dies hæc omni Juda et habitantibus in Hierusalem

16. regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris

17. peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum

18. et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis ejus quibus dedit nobis

19. a die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius

20. et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Ægypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die

21. et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos

22. et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri



Livros sugeridos


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.