1. ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus

2. ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem

3. ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die

4. BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea

5. BETH ædificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore

6. BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

7. GIMEL circumædificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

8. GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

9. GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

10. DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

11. DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam

12. DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam

13. HE misit in renibus meis filias faretræ suæ

14. HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die

15. HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

16. VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere

17. VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum

18. VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino

19. ZAI recordare paupertatis et transgressionis meæ absinthii et fellis

20. ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

21. ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo

22. HETH misericordiæ Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes ejus

23. HETH novæ diluculo multa est fides tua

24. HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum

25. TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animæ quærenti illum

26. TETH bonum est præstolari cum silentio salutare Domini

27. TETH bonum est viro cum portaverit jugum ab adulescentia sua

28. JOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se

29. JOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes

30. JOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis

31. CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus

32. CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

33. CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

34. LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terræ

35. LAMED ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi

36. LAMED ut perverteret hominem in judicio suo Dominus ignoravit

37. MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non jubente

38. MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

39. MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis

40. NUN scrutemur vias nostras et quæramus et revertamur ad Dominum

41. NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos

42. NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

43. SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti

44. SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio

45. SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum

46. FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici

47. FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio

48. FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiæ populi mei

49. AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies

50. AIN donec respiceret et videret Dominus de cælis

51. AIN oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ

52. SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis

53. SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me

54. SADE inundaverunt aquæ super caput meum dixi perii

55. COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

56. COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus

57. COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas

58. RES judicasti Domine causam animæ meæ redemptor vitæ meæ

59. RES vidisti Domine iniquitatem adversum me judica judicium meum

60. RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me

61. SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me

62. SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die

63. SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum

64. THAU reddes eis vicem Domine juxta opera manuum suarum

65. THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum

66. THAU persequeris in furore et conteres eos sub cælis Domine



Livros sugeridos


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.