1. ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo

2. BETH plorans ploravit in nocte et lacrimæ ejus in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici

3. GIMEL migravit Juda propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores ejus adprehenderunt eam inter angustias

4. DELETH viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portæ ejus destructæ sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalidæ et ipsa oppressa amaritudine

5. HE facti sunt hostes ejus in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis

6. VAV et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis

7. ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus

8. HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa retrorsum

9. TETH sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus

10. JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

11. CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis

12. LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui

13. MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam

14. NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere

15. SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda

16. AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus

17. FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos

18. SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem

19. COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quæsierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam

20. RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est

21. SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei

22. THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens



Livros sugeridos


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.