1. et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes dixit discipulis suis

2. scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

3. tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cajaphas

4. et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent

5. dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

6. cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi

7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis

8. videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio hæc

9. potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus

10. sciens autem Jesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me

11. nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis

12. mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

13. amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus

14. tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum

15. et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos

16. et exinde quærebat oportunitatem ut eum traderet

17. prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

18. at Jesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis

19. et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus et paraverunt pascha

20. vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis

21. et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

22. et contristati valde cœperunt singuli dicere numquid ego sum Domine

23. at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet

24. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

25. respondens autem Judas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti

26. cenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

27. et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes

28. hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum

29. dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei

30. et hymno dicto exierunt in montem Oliveti

31. tunc dicit illis Jesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

32. postquam autem resurrexero præcedam vos in Galilæam

33. respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor

34. ait illi Jesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis

35. ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt

36. tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem

37. et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedæi cœpit contristari et mæstus esse

38. tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

39. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

40. et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum

41. vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma

42. iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua

43. et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati

44. et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens

45. tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum

46. surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

47. adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi

48. qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum

49. et confestim accedens ad Jesum dixit have rabbi et osculatus est eum

50. dixitque illi Jesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Jesum et tenuerunt eum

51. et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus

52. tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt

53. an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum

54. quomodo ergo implebuntur scripturæ quia sic oportet fieri

55. in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

56. hoc autem totum factum est ut implerentur scripturæ prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

57. at illi tenentes Jesum duxerunt ad Cajaphan principem sacerdotum ubi scribæ et seniores convenerant

58. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem

59. principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum ut eum morti traderent

60. et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

61. et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud

62. et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur

63. Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei

64. dicit illi Jesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus cæli

65. tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam

66. quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis

67. tunc expuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt

68. dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit

69. Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras

70. at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis

71. exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno

72. et iterum negavit cum juramento quia non novi hominem

73. et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit

74. tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit

75. et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.