1. in illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes quis putas major est in regno cælorum

2. et advocans Jesus parvulum statuit eum in medio eorum

3. et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum cælorum

4. quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est major in regno cælorum

5. et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

6. qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris

7. væ mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen væ homini per quem scandalum venit

8. si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum

9. et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

10. videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est

11. venit enim Filius hominis salvare quod perierat

12. quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam quæ erravit

13. et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt

14. sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cælis est ut pereat unus de pusillis istis

15. si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

16. si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

17. quod si non audierit eos dic ecclesiæ si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18. amen dico vobis quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo

19. iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cælis est

20. ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

21. tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

22. dicit illi Jesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

23. ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

24. et cum cœpisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

25. cum autem non haberet unde redderet jussit eum dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat et reddi

26. procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

27. misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

28. egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

29. et procidens conservus ejus rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

30. ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

31. videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant

32. tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

33. non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

34. et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

35. sic et Pater meus cælestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris



Livros sugeridos


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.