1. et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

2. et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum

3. et ait homini habenti manum aridam surge in medium

4. et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant

5. et circumspiciens eos cum ira contristatus super cæcitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

6. exeuntes autem statim Pharisæi cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

7. et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum

8. et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Jordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quæ faciebat venerunt ad eum

9. et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum

10. multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

11. et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes

12. tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

13. et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum

14. et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos prædicare

15. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi dæmonia

16. et inposuit Simoni nomen Petrus

17. et Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem Jacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui

18. et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Jacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum

19. et Judam Scarioth qui et tradidit illum

20. et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

21. et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est

22. et scribæ qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe dæmonum eicit dæmonia

23. et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

24. et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud

25. et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

26. et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

27. nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum ejus diripiet

28. amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ quibus blasphemaverint

29. qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in æternum sed reus erit æterni delicti

30. quoniam dicebant spiritum inmundum habet

31. et veniunt mater ejus et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum

32. et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te

33. et respondens eis ait quæ est mater mea et fratres mei

34. et circumspiciens eos qui in circuitu ejus sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

35. qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est



Livros sugeridos


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.