1. factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus

2. quidam autem Pharisæorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis

3. et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant

4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus

5. et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati

6. factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida

7. observabant autem scribæ et Pharisæi si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum

8. ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit

9. ait autem ad illos Jesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere

10. et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus ejus

11. ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu

12. factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei

13. et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit

14. Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem ejus Jacobum et Johannem Philippum et Bartholomeum

15. Mattheum et Thomam Jacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes

16. Judam Jacobi et Judam Scarioth qui fuit proditor

17. et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum ejus et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa et Hierusalem et maritimæ Tyri et Sidonis

18. qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur

19. et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes

20. et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei

21. beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis

22. beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

23. gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in cælo secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum

24. verumtamen væ vobis divitibus quia habetis consolationem vestram

25. væ vobis qui saturati estis quia esurietis væ vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis

26. væ cum bene vobis dixerint omnes homines secundum hæc faciebant prophetis patres eorum

27. sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt

28. benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos

29. ei qui te percutit in maxillam præbe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere

30. omni autem petenti te tribue et qui aufert quæ tua sunt ne repetas

31. et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter

32. et si diligitis eos qui vos diligunt quæ vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt

33. et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quæ vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt

34. et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quæ gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant æqualia

35. verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

36. estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est

37. nolite judicare et non judicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini

38. date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

39. dicebat autem illis et similitudinem numquid potest cæcus cæcum ducere nonne ambo in foveam cadent

40. non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister ejus

41. quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quæ in oculo tuo est non consideras

42. et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui

43. non est enim arbor bona quæ facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum

44. unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam

45. bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

46. quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quæ dico

47. omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est

48. similis est homini ædificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram

49. qui autem audivit et non fecit similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna





“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina