1. post hæc erat dies festus Judæorum et ascendit Jesus Hierosolymis

2. est autem Hierosolymis super Probatica piscina quæ cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

3. in his jacebat multitudo magna languentium cæcorum claudorum aridorum expectantium aquæ motum

4. []

5. erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

6. hunc cum vidisset Jesus jacentem et cognovisset quia multum jam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

7. respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

8. dicit ei Jesus surge tolle grabattum tuum et ambula

9. et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

10. dicebant Judæi illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

11. respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

12. interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

13. is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Jesus enim declinavit turba constituta in loco

14. postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

15. abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum

16. propterea persequebantur Judæi Jesum quia hæc faciebat in sabbato

17. Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

18. propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis

19. amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quæcumque enim ille fecerit hæc et Filius similiter facit

20. Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

21. sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

22. neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio

23. ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

24. amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam

25. amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

26. sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

27. et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est

28. nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus

29. et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii

30. non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me

31. si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

32. alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

33. vos misistis ad Johannem et testimonium perhibuit veritati

34. ego autem non ab homine testimonium accipio sed hæc dico ut vos salvi sitis

35. ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce ejus

36. ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

37. et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis

38. et verbum ejus non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

39. scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me

40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

41. claritatem ab hominibus non accipio

42. sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

43. ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

44. quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quæ a solo est Deo non quæritis

45. nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

46. si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

47. si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis



Livros sugeridos


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.