1. senior electæ dominæ et natis ejus quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

2. propter veritatem quæ permanet in nobis et nobiscum erit in æternum

3. sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate

4. gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

5. et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

6. et hæc est caritas ut ambulemus secundum mandata ejus hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

7. quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Jesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

8. videte vosmet ipsos ne perdatis quæ operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

9. omnis qui præcedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

10. si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

11. qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

12. plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.